Lingua Proto-Oceanica

Lingua Proto-Oceanica, a linguistis POc usitate imminutum, est protolingua quam comparatistae linguarum, praecipue post opera ab Ottone Dempwolff edita, proposuerunt ut veri similis fuit antecessor gregis linguarum Oceanicarum. Proto-Oceanica ipsa est lingua Austronesia, et ergo prognata linguae Proto-Austronesiae, communis linguarum Austronesiarum antecessor.

Homines veri simile Proto-Oceanicá abhinc annorum 4200 in Archipelago Bismarckiano ad oriente Novae Guineae utebantur. Archaeologi et linguistae hodie concinunt communitatem quae POc usa est plerumque civilizationi Lapitae respondit.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search